- COENA Feralis
- COENA Feralisapud Appuleium, Floridorum l. 4. Procul igitur faces abigerent; Procul ignes amolirentur; Cenam fcralem atumulo ad mensam referrent: inter Veter. parentalia indigitata arnobio, l. 7. in his, Nam pulticulae, tura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium, et parentalibus coniunctissima mortuorum.Nempe quia quemadmodum ista in rogum iniciebantur, sic et in sacrificiis in aram accensam consumenda imponebantur. Primum enim, quum mortuus tremaretur, Cena feralis in rogum inferebatur. Catullus, Epigr. 60.Uxorne Mani, saepe quam in sepulchretisVidistis ipso rapere de rogo cenam,Quum devolutum ex igne prosequens panem,Ab semraso tunderetur ustore.Quem ritum salse ridet Tertullian, de Resurr. carn. c. 1. At ego magis ridebo vulgus tunc quoque, qui ipsos defuncios atrocissime exurit; quos postimodum gulosissime nutrit; iisdem ignibus et promerens et offendens. Idem dein in parentalibus quotannis factum, mense Februariô, et ad epulas illas propinquorum animae invitatae. Unde scribit Artemidorus, memoriam eius, qui laqueô vitam sibi abrupisset, tantâ ignominia adflictam fuisse, ut nec in parentationibus inter coeteros propinquos nominaretur, l. 1. Onirocrit. c. 5. Ritum certe docet Ausonius, Carm. pen. Prosessor. ubi de primis ei inferiis sermo,Grammatici in studio, vel Rhetoris, aut in utroque,Quos memorasse mihi morte obitâ satis est.Viventum inlecebra est laudatio. Nomina tantumVoce ciere, suis sufficiet tumulis.Atque hi, qui sic praeteribantur, nomina non habere, ὄνμα ουκ ἔχειν dicebantur. Ut vero quisque sciret, ubi situs esset ist, cui parentare, manesque eius placare volebat, tumuli inscribi solebaut: bustum quogue ipsum nonnumquam stipite signari, et ne moveretur stipes, concremati nomen addi quod utrumque discimus ex Lucano, et quidem prius, l. 8. v. 771.Interea parvo signemus littora saxo,Ut nota sit busto. Si quis placare peremptumForte volet, plenos et reddere mortis honores,Inveniat trunci cineres, et nôrit arenaeAd quas Magne tuum referat caput -----Posterius, eôd. l. v. 791.Nautaque ne bustum religatô fune moveret,Inscripsit sacrum semiustô stipite nomen:Hic situs est Magnus -----Utque haberent inferiae, quo inferrentur, in parentalibus quoque rogi exstruebantur. Ovid. l. 2. Fastor. v. 534. ubi de iis,Parvaque in exstructas munera ferre pyras.Aras Arnobius vocat ubi supra: docetque idem apertissime Lucianus Ε᾿πιοκοποῦσιν. Unde Glossae, parentat, ὐποκαίει νεκροῖς νεκύσια. Vide Desid. Herald. Animadversion. ad Arnobium d. l. nec non hîc passim, ubi Funebria tractamus, imprimis infra voce Rogus et Parentalia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.